Liber Secundus Samuelis*

Caput 1: Versus 18

Filios.Filii Juda filii confessionis, quos verus David vult arcu Scripturae muniri, ne per ignorantiam in conspectu daemonum succumbant.Arcum.RAB. in lib. Reg.Quia Philisthiim sagittarii sunt, qua arte Saul interfecerant, eamdem belli artem vult eos discere, vel praecepit ut reges Juda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul.In libro.RAB., ubi supra.Legitur,vel,scriptum est.Hunc librum nusquam reperiri asseverant, sicut librum bellorum Domini, etc., usque ad quomodo Saul recedens a timore Domini per obedientiam periit.Considera, Israel.ID.Qui remansisti, pro qua culpa interfecti sunt, et praecave ne et tu in scelere eorum pereas.
(* Traductions européennes)